- CAMBAJA
- I.CAMBAJARegnum Indiae, sub M. Mogole. Ad ostium Indi fluv. centum et 60. milliar. Germanic. longitudine implens. Metropolis Cambaia est. Cum adhuc proprios haberet Principes, sedem Campaneli, quae urbs est in edito loco, septemplici murô cincta, habuerunt. Guzaratha regni huius provinc. est, unde aliquando toti regno nomen. Incolae Ethnici sunt, vel Mahometani, ingeniosi utrique admodum. Terra fertilis, et Coralliorum, gemmarumque proventu opulenta. Barbosa, Linschot. Maffaeus, Hist. Ind. P. de Valle, Itiner. tomô 4. Vide quoque infra.II.CAMBAJAregni Cambaiae metropolitanum emportium nobilissimum, sub M. Mogole, cum antea esset regnum p roprium, dictum alias Regnum Gusaratae. Vide supra. Gaudet urbs portu capaci, et ab ea sinus Barigazenus dicitur sinus Cambaiae. 50. milliar. ab Amedebato distat in Austrum. Cairum Indiae vulgo etiam dicitur, ob pulchritudinem et magnitudinem, vide P. de Valle Itin. tom. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.